

Liber Leviticus*
Caput 15: Versus 32
Ista.Quae sibi cohaerent, et communem intentionem habent, nectere consuevit, ut ostendat quomodo debeant intelligi, et quae cum quibus cognatione intellectus conjungantur.Et qui,etc. Qui praecepta Judaica docet, et male docet bona, immundus est, dum quae ad litteram pertinent, extra tempus profert, sicut mundis utitur immundis, unde:Omnia munda mundis,etc.
Glose
Et quae,etc. Hi sunt qui impietatem docent, cum genus humanum errore idololatriae sit detentum in menstruis, id est, in separatione malitiae.